- LAUS
- I.LAUSan a Graeco λαὸς, populus, quod Laus sit vox populi laudantis; an a vet. vote Aeolica λαύω, fruor, quod nullus maior fructus ex virtute, aut actione illius, quam laus, percipiatur: Graece ἔπαινος, Item ἐγκώμιον dicitur: quae tamen duo sic distinguit Scalig. Cum, inquiens, de re quapiam αἶνος esset propositus (i. e. sermo) auditorum consensus expressus oratione, ἔπαινος appellabatur, quasi prioris narrationis additamentum, Nullum enim pulchrius auctarium orationis, quam comprobatio dictorum. Inde tractum est, ut hoc testimonium, vet bonaerei vel bene cuiusdam facti dictive ἔπαινος vocaretur. Satis itaque erat et brevitas, orationis et paucitas comprobantium --- Hoc a Latinis Laus dicta -- At ἐγκώμιον, pusilla quasi panegyris est. Quippe εν ταῖς κώμαις, tribulibus audientibus, cum laudes alicuius ita recensebantur, ut longiuscule procederet oratio, ἐγκώμιον appellarum, quae neque brevis, neque simplex esset: sed figuris ac numeris ornata, certis divisa partibus, locis digesta suis --- Latine Laudatio dicatur, vide eum poet. l. 3. c. 110. Panegyricus vero, eidem oft oratio laudatoria, quae dici confuevit, apud multitudinem congregatam, Vert. enim Graecos consuerudo tenuit, certis ut celebritatibus unum in locum universi coirent, ut corum animi vel praeceptionibus Sapientum, vel Fortinum aemulatione, componerentur atque colerentur: vel ludorum festivitatibus laxarentur. Namque tum poetae, tum Oratores, tum Aretalogi, tum Historici suas recitabant lucubrariones, inter quas praecipuae erant, quae Laudes fortiter pro patria Defunctorum praedicabant, aliosque exemplis eorum ad paria praestanda fuccendebant etc. Vide illum c. praec. Quod παῖανα τȏυ θανόντος, paeanem Defuncti, appellat Aeschylus Χόηφ. Vide quoque hîc passim, inprimis ubi de Parentandi ritu. Aristot. paulo aliter, ut qui ἔπαινον virtutum esse dicat, ἐγκώμιον factorum, μακαρισμὸν hominum beatorum, i. e. divitum, εὐφημισμὸν Deorum: Quam in rem plura vide apud Scalig. ubi supra, cui adde Car. Paschal. Coron. l. 5. c. 7.II.LAUSurbs Lucaniae Plin. l. 3. c. 5. Steph. Item opp. et fluv. Brutiorum in Lucaniae conf. Laino dictus: in Calabria citer. in ora maris Tyrrh. prope Scaleam opp. quod etiam Laus, 18. fere mill. a Policastro in Austr. Strabo. l. 6. p. 234. et 253. Baudr. Vide Cluv. Ital. Antiqq. p. 1262.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.